Latin
Epigrammata, Section 17
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 11.17
Unproofread scanNot analysed yet
XVII. Ad uxorem suam. Uxor, vivamus, quod viximus, et teneamus Nomina quae primo sumpsimus in thalamo; Nec ferat ulla dies, ut commutemur in aevo; Quin tibi sim juvenis, tuque puella mihi. Nestore sim quamvis provectior, aemulaque annis Vincas Cumanam tu quoque Deiphoben; Nos ignoremus quid sit matura senectus. Scire aevi incertum, non numerare decet.