Latin
Epigrammata, Section 2
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 11.2
Unproofread scanNot analysed yet
II. De fera a Cassare interfecta. Cedere quae lato nescii fera saucia ferro, Armatique urget tela cruenta viri. Quam grandes parvo patitur sub vulnere mortes, Et solam lethi vim probat esse manum! Mirantur casusque novos, subitasque ruinas: Quaeritur, et fallit lumina plaga recens. Nec contenta ictos lethaliter ire per artus, Conjungit mortes una sagitta duas. Plurima communi pereunt si fulminis ictu, Haec quoque de coelo vulnera missa putes.