# Opera quae exstant praefatunculae 11.2

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Epigrammata, Section 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/11.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/11.2

II. De fera a Cassare interfecta. Cedere quae lato nescii fera saucia ferro, Armatique urget tela cruenta viri. Quam grandes parvo patitur sub vulnere mortes, Et solam lethi vim probat esse manum! Mirantur casusque novos, subitasque ruinas: Quaeritur, et fallit lumina plaga recens. Nec contenta ictos lethaliter ire per artus, Conjungit mortes una sagitta duas. Plurima communi pereunt si fulminis ictu, Haec quoque de coelo vulnera missa putes.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
