Latin
Epigrammata, Section 24
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 11.24
Unproofread scanNot analysed yet
XXIV. In divitem quemdam. Quidam superbus apibus et festu tumens, Tantumque verbis nobilis, Spernit vigentis clara saecli nomina, Antiqua captans stemmata, Martem, Remumque, et conditorem Romulum, Primos parentes nuncupans. Hos ille Serum veste contexi jubet; Hos caelat argento gravi, Ceris inurens januarum limina, Et atriorum pegmata. Credo quod illi nec pater certus fuit. Et mater est vere lupa.