# Opera quae exstant praefatunculae 11.3

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Epigrammata, Section 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/11.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/11.3

III. Danubius Nilum alloquitur. Illyricis regnator aquis, tibi, Nile, secundus, Danubius laetum profero fonte caput. Salvere Augustos jubeo, natumque, patremque. Armiferis alui quos ego Pannoniis. Nuntius Euxino jam nunc volo currere ponto, Ut sciat hoc Superum cura secunda Valens; Caede, fuga, flammis stratos periisse Suevos: Nec Rhenum Gallis limitis esse loco. Quod si lege maris refluus mihi curreret amnis, Huc possem victos inde referre Gothos.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
