Latin
Epigrammata, Section 32
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 11.32
Unproofread scanNot analysed yet
XXXII. Ad libellum suum de Proculo, Si tineas, cariemque pati te, charta, necesse est, Incipe versiculis anteperire meis. Malo, inquis, tineis. Sapis, aerumnose Libelle, Perfungi mavis qui leviore malo. Ast ego damnosae nolo otia perdere Musae, Jacturam somni quae parit, atque olei. Utilius dormire fuit, quam perdere somnum, Atque oleum. Bene ais. Causa sed ista mihi est; Irascor Proculo: cujus facundia tanta est, Quantus honor. Scripsit plurima, quae cohibet. Hunc studeo ulcisci: et prompta est baec ultio vati: Qui sua non edit carmina, nostra legat. A Hujus in arbitrio est, seu te juvenescere cedro, Seu jubeat duris vermibus esse cibum. Huic ego, quod nobis superest ignobilis oti, Deputo: sive legat, quae dabo, sive tegat.