Latin
Epigrammata, Section 4
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 11.4
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Idem eumdem alloquitur. Danubius penitis caput occultatus in oris. Totus sub vestra jam ditione fluo. Qua gelidum fontem mediis effundo Suevis, Imperiis gravidas qua seco Pannonias. Et qua dives aquis Scythico solvo ostia ponto: Omnia sub vestrum flumina mitto jugum. Augusto dabitur, sed proxima palma, Valenti. Inveniet fontes hic quoque, Nile, tuos.