Latin
Epigrammata, Section 40
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 11.40
Unproofread scanNot analysed yet
XL. In statuam Rufi, rhetoris semiviri, et elinguis. Rhetoris haec Rufi statua est, Nil verius. Ipsa est. Ipsa adeo linguam non habet, et cerebrum. Et riget, et surda est, et non videt. Omnia Rufi. Unum dissimile est. Mollior ille fuit.