# Opera quae exstant praefatunculae 11.40

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Epigrammata, Section 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/11.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/11.40

XL. In statuam Rufi, rhetoris semiviri, et elinguis. Rhetoris haec Rufi statua est, Nil verius. Ipsa est. Ipsa adeo linguam non habet, et cerebrum. Et riget, et surda est, et non videt. Omnia Rufi. Unum dissimile est. Mollior ille fuit.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
