Latin
Epigrammata, Section 49
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 11.49
Unproofread scanNot analysed yet
XLIX. De Craeso, et eodem Diogene. Effigiem, rex Croese, tuam, ditissime regum, Vidit apud manes Diogenes Cynicus. Constitit utque procul, solito majore cachinno Concussus, dixit: Quid tibi divitiae Nunc prosunt, regum rex o ditissime, cum sis Sicut ego solus, me quoque pauperior? Nam quaecumque habui, mecum fero: cum nihil ipse Ex tantis tecum, Croese, feras opibus.