# Opera quae exstant praefatunculae 11.49

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Epigrammata, Section 49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/11.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/11.49

XLIX. De Craeso, et eodem Diogene. Effigiem, rex Croese, tuam, ditissime regum, Vidit apud manes Diogenes Cynicus. Constitit utque procul, solito majore cachinno Concussus, dixit: Quid tibi divitiae Nunc prosunt, regum rex o ditissime, cum sis Sicut ego solus, me quoque pauperior? Nam quaecumque habui, mecum fero: cum nihil ipse Ex tantis tecum, Croese, feras opibus.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
