Latin
Epigrammata, Section 58
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 11.58
Unproofread scanNot analysed yet
LVIII. Quae sexum mutarint. Vallebanae (nova res, et vix credenda poetis: Sed quae de vera promitur historia) Femineam in speciem convertit masculus ales: Pavaque de pavo constitit ante oculos. Cuncti admirantur monstrum: sed mollior agna Adstitit in tenerum de grege versa marem. Quid stolidi ad speciem notae novitatis hebetis? An vos Nasonis carmina non legitis? Caenida convertit proles Saturnia Consus: Ambiguoque fuit corpore Tiresias. Vidit semivirum fons Salmacis Hermaphroditum. Vidit nubentem Plinius Androgynum. Nec satis antiquum, quod Campana in Benevento Unus epheborum virgo repente fuit. Nolo tamen veteris documenta arcessere famae. Ecce ego sum factus femina de puero.