# Opera quae exstant praefatunculae 11.63

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Epigrammata, Section 63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/11.63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/11.63

LXIII. In hominem vocis absonae. Latratus catulorum, hinnitus fingis equorum, Caprigenumque pecus, lanigerosque greges Balatu adsimilas; asinos quoque rudere dicas, Cum vis Arcadicum fingere, Marce, pecus. Gallorum cantus, et ovantes gutture corvos, Et quidquid vocum bellua et ales habet. Omnia cum simules ita vere, ut ficta negentur: Non potes humanae vocis habere sonum.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
