Latin
Epigrammata, Section 78
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 11.78
Unproofread scanNot analysed yet
LXXVIII. In duas sorores diversorum morum. Delia, vos miramur: et est mirabile, quod tam Dissimiles estis, tuque sororque tua. Haec habitu casto, cum non sit, casta videtur; Tu praeter cultum nil meretricis habes. Cum casti mores tibi sint, huic cultus honestus; Te tamen et cultus damnat, et actus cam.