# Opera quae exstant praefatunculae 11.97

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Epigrammata, Section 97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/11.97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/11.97

XCVII. De Penelope, Intemerata procis, et tot servata per annos, Oscula vix ipsi cognita Telemacho. Hinc mea virginitas facibus tibi luxit adultis: Arsit et invidia principe verus amor. Saepe ego mentitis tremui nova femina somnis: Lapsaque non merito sunt mihi verba sono: Et tamen ignotos sensi experrecta dolores, Strataque tentavi sicca pavente manu. Nam tibi anhelanti, supremaque bella moventi. Paruit indulgens et sine voce dolor, Dente nihil violare fero, nihil unguibus ausae: Foedera nam tacita pace peregit amor. Denique non aviam tremulo clamore vocavi: Nec prior obsequio serva cucurrit anus. Ipsa verecunde tetigi pallore puellas, Impositum teneri fassa pudoris opus.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
