Latin
Epigrammata, Section 99
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 11.99
Unproofread scanNot analysed yet
XCIX. De infausto matrimonio Grammatici, Arma virumque docens, atque arma virumque peritus Non duxi uxorem, sed magis arma domum. Namque dies totos, totasque ex ordine noctes Litibus oppugnat meque, meumque larem: Atque ut perpetuis dotata a Marte duellis, Arma in me tollit, nec datur ulla quies. Jamque repugnanti dedam me; ut denique victum Jurget ob hoc solum, jurgia quod fugiam.