# Opera quae exstant praefatunculae 12.3.12-31

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, 12.3.12 to 12.3.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/12.3.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/12.3.12

Da, Genitor, veniam, cruciataque pectora purga: Si te non pecudum fibris, non sanguine fuso Quaero: nec arcanis numen conjecto sub extis: Si scelere abstineo, errori obnoxius: et si Opto magis, quam fido, bonus purusque probari. Confessam dignare animam: si membra caduca Exsecror, et tacitum si poenitet: altaque sensus Formido excruciat, tormentaque sera gehennae Anticipat, patiturque suos mens saucia manes· Da, Pater, haec nostro fieri rata vota precatu. Nil metuam, cupiamque nihil, satis hoc rear esse, Quod satis est. Nil turpe velim, nec causa pudoris Sim mihi. Non faciam cuiquam, quae tempore eodem Nollem facta mihi. Nec vero crimine laedar, Nec maculer dubio. Paulum distare videtur Suspectus, vereque reus. Male posse facultas Nulla sit: at bene posse adsit tranquilla potestas. Sim tenui victu, atque habitu. Sim charus amicis. Et semper genitor, sine vulnero nominis hujus, Non animo doleam, non corpore: cuncta quietis Fungantur membra officiis: nec saucius ullis Partibus amissum quidquam desideret usus. Pace fruar. Securus agam. Miracula terrae Nulla putem. Suprema mihi cum venerit hora, Nec timeat mortem bene conscia vita, nec optet. Purus ab occultis cum te indulgente videbor, Omnia despiciam, fuerit cum sola voluptas Judicium sperare tuum. Quod dum sua differt Tempora, cunctaturque dies, procul exige saevum Insidiatorem blandis erroribus anguem. Haec pia, sed moesto trepidantia vota reatu, Christe, apud aeternum placabilis assere Patrem. Salvator, Deus, ac Dominus, mens, gloria, verbum, Filius, ex vero verus, de lumine lumen, Aeterno cum Patre manens, in saecula regnans. Consona quem celebrant modulati carmina David: Et responsuris ferit aera vocibus, Amen.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
