Latin
12.4 to 12.6
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 12.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Egressio. Satis precum datum Deo, Quamvis satis numquam reis Fiat precatu numinis. Habitum forensem da, puer: Dicendum amicis est Ave, Valeque quod fit mutuum. Quod cum per horas quatuor…. . Inclinet ad meridiem, Monendus est jam Sosias. Locus invitationis. Tempus vocandis namque amicis appetit; Ne nos, vel illi, demoremur prandium: Propere per aedes curre vicinas, puer. Scis ipse, qui sint. Jamque, dum loquor, redi. Quinque advocavi. Sex enim convivium Cum rege justum: si super, convicium est. Abiit, relicti nos sumus cum Sosia. Locus ordinandi coqui, Sosia, prandendum est. Quartam jam totus in horam Sol calet: ad quintam flectitur umbra notam. An vegeto madeant condita obsonia gustu, (Fallere namque solent), experiundo proba. Concute ferventes palmis volventibus ollas, Tinge celer digitos jure calente tuos: Vibranti lambat quos humida lingua recursu.