Latin
Parentalia, Section 1
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 13.1
Unproofread scanNot analysed yet
I. Junius Ausonius, pater. Primus in his pater Ausonius. Quem ponere primum, Etsi cunctetur filius, ordo jubet. Cura dei, placidae functus quod honore senectae, Undecies binas vixit olympiadas. Omnia quae voluit, qui prospera vidit: et idem Optavit quidquid, contigit, ut voluit. Non quia fatorum nimia indulgentia: sed quod Tam moderata illi vota fuere viro. Quem sua contendit septem sapientibus aetas: Quorum doctrinam moribus excoluit: Viveret ut potius, quam diceret arte sophorum, Quamquam et facundo non rudis ingenio. Praeditus et vitas hominum ratione medendi Porrigere, et fatis amplificare moras. Inde et perfunctae manet haec reverentia vitae, Aetas nostra illi quod dedit hunc titulum: Ut nullum Ausonius, quem sectaretur, habebat: Sic nullum, qui se nunc imitetur, habet.