Latin
Parentalia, Section 11
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 13.11
Unproofread scanNot analysed yet
XI. Pastor, nepos ex filio. Tu quoque maturos, puer immature, dolores Irrumpis moesti luctus acerbus avi, Pastor, chare nepos, spes cujus certa fuit res, Hesperii patris tertia progenies. Nomine, quod casus dederat: quia fistula primum Pastorale melos concinuit genito. Sero intellectum vitae brevis argumentum: Spiritus afflatis quod fugit e calamis. Occidis emissa percussus pondere testae: Abjecit tecto quam manus artificis. Non fuit artificis manus haec; manus illa cruenti Certa fuit fati, suppositura reum. Heu! quae vota mihil quae rumpis gaudia, Pastor! Illa meum petiit tegula missa caput. Dignior o, nostra; gemeres qui fata senectae: Et quererere meas moestus ad exsequias.