# Opera quae exstant praefatunculae 13.11

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Parentalia, Section 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/13.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/13.11

XI. Pastor, nepos ex filio. Tu quoque maturos, puer immature, dolores Irrumpis moesti luctus acerbus avi, Pastor, chare nepos, spes cujus certa fuit res, Hesperii patris tertia progenies. Nomine, quod casus dederat: quia fistula primum Pastorale melos concinuit genito. Sero intellectum vitae brevis argumentum: Spiritus afflatis quod fugit e calamis. Occidis emissa percussus pondere testae: Abjecit tecto quam manus artificis. Non fuit artificis manus haec; manus illa cruenti Certa fuit fati, suppositura reum. Heu! quae vota mihil quae rumpis gaudia, Pastor! Illa meum petiit tegula missa caput. Dignior o, nostra; gemeres qui fata senectae: Et quererere meas moestus ad exsequias.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
