# Opera quae exstant praefatunculae 13.12

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Parentalia, Section 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/13.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/13.12

XII. Julia Dryadia soror. Si qua fuit virtus, cuperet quam femina prudens Esse suam, soror hac Dryadia enituit. Quin etiam multas habuit, quas sexus habere Fortior optaret, nobilitasque virum. Docta satis vitamque colo, famamque tueri: Docta bonos mores ipsa, suosque docens. Et verum vita cui charius: unaque cura, Nosse Deum, et fratrem diligere ante alios. Conjuge adhuc juvenis caruit: sed seria vitam Moribus austeras aequiparavit anus. Produxit celerem per sena decennia vitam, Inque domo, ac tecto, quo pater, oppetiit.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
