Latin
Parentalia, Section 19
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 13.19
Unproofread scanNot analysed yet
XIX. Namia Pudentilla, affinis, Tuque Pudentillam verbis affare supremis, Quae famae curam, quae probitatis habes. Nobilis haec, frugi, proba, laeta, pudica, decora, Conjugium Sancti jugiter haec habuit. Inviolata tuens castae praeconia vitae, Rexit opes proprias, otia agente viro. Non ideo exprobrans, aut fronte obducta, marito. Quod gereret totam femina sola domum. Heu! nimium juvenis, sed laeta superstite nato, Atque viro, patiens fata suprema obiit. Unanimis nostrae et quondam germana Sabinae, Et mihi inoffenso nomine dicta soror. Nunc etiam Manes placidos pia cura retractat: Atque Pudentillam fantis honore colit.