# Opera quae exstant praefatunculae 13.19

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Parentalia, Section 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/13.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/13.19

XIX. Namia Pudentilla, affinis, Tuque Pudentillam verbis affare supremis, Quae famae curam, quae probitatis habes. Nobilis haec, frugi, proba, laeta, pudica, decora, Conjugium Sancti jugiter haec habuit. Inviolata tuens castae praeconia vitae, Rexit opes proprias, otia agente viro. Non ideo exprobrans, aut fronte obducta, marito. Quod gereret totam femina sola domum. Heu! nimium juvenis, sed laeta superstite nato, Atque viro, patiens fata suprema obiit. Unanimis nostrae et quondam germana Sabinae, Et mihi inoffenso nomine dicta soror. Nunc etiam Manes placidos pia cura retractat: Atque Pudentillam fantis honore colit.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
