# Opera quae exstant praefatunculae 13.21

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Parentalia, Section 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/13.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/13.21

XXI. Attusia Lucana Talisia. Erminiscius Regulus, affinis. Notitia exilis nobis, Attusia, tecum, Cumque tuo plane conjugo nulla fuit. Verum tu nostrae soror es germana Sabinae. Affinis quoque tu, Regule, nomen habes. Sortitos igitur tam chara vocabula nobis, Stringamus moesti carminis obsequio. Quamvis Santonica procul in tellure jacentes Pervenit ad Manes exsequialis honos.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
