Latin
Parentalia, Section 26
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 13.26
Unproofread scanNot analysed yet
XXVI. Julia Cataphronia, amita. Quin et funereis amitam impartire querelis Musa Cataphroniam. Innuba devotae quae virginitatis amorem, Parcaque anus coluit. Et mihi quod potuit, quamvis de paupere summa, 'Mater uti, attribuit. Ergo commemorata, Ave: moestumque vocata, Pro genitrice, Vale.