# Opera quae exstant praefatunculae 13.3

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Parentalia, Section 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/13.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/13.3

III. Aemilius Magnus Arborius, avunculus. Culta mihi est pietas, patre primum, et matre vocatis. Dicere sed rea fit, tertius Arborius. Quem primum memorare nefas mihi, patre secundo. Rursum non primum ponere, pene nefas. Temperies adhibenda…………. Ante alios. Quamquam patre secundos erit. Tu frater genitricis, et unanimis genitoris: Et mihi qui fueris, quod pater, et genitrix. Qui me laetantem, puerum, juvenemque, virumque Artibus ornasti, quas didicisse juvat. Te sibi Palladiae antetulit toga docta Tolosae: Te Narbonensis Gallia praeposuit, Ornasti cujus Latio sermone tribunal: Et fora Hiberorum, quaeque Novempopulis. Hinc tenus Europam, fama crescente, perito Constantinopolis rhetore te viguit. Tu per mille modos, per mille oracula fandi Doctus, facundus, tum celer, atque memor. Tu, postquam primis placui tibi traditus annis, Dixisti, nato me, satis esse tibi. Me tibi, me patribus, clarum decus esse professus, Dictasti fatis verba notanda meis. Ergo vale, Elysiam sonitus avuncule sedem. Haec tibi de Musis carmina libo tuis.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
