# Opera quae exstant praefatunculae 13.8

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Parentalia, Section 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/13.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/13.8

VIII. Attusius Lucanus Talisius, socer. Qui proceres, veteremque volet celebrare Senatum, Claraque ab exortu stemmata Burdigalae, Teque, tuumque genus memoret, Lucane Talisi: Moribus ornasti qui veteres proavos. Pulcher honore oris, tranquillo pectore, comis, Facundo civis major ab ingenio. Venatu, et ruris cultu, victusque nitore, Omne sevum peragens; publica despiciens. Nosci inter primos cupiens, prior esse recusans. Ipse tuo vivens segregus arbitrio. Optabas tu me generum florente juventa. Optare hoc tantum, non et habere datum. Vota probant superi: meritisque faventia sanctis Implent fata, viri quod voluere boni. Et nuuc perpetui sentis sub honore sepulcri, Quam reverens natae, quamque tui maneam: Caelebs namque gener nunc haec pia munera solvo. Nam et caelebs numquam desinet esse gener.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
