Latin
Commemoratio Professorum Burdigalensium, Section 12
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 14.12
Unproofread scanNot analysed yet
XII. Thalasso, grammatico Latino, Burdigatensi. Officium, nomenque tuum, primaeve Thalasse, Parvulus audivi: vix etiam memini. Qua forma, aut merito fueris, qua stirpe parentum. Aetas nil de te posterior celebrat. Grammaticum juvenem tantum te fama ferebat. Tum quoque tam tenuis, quam modo nulla manet. Sed quicumque tamen, nostro quia doctor in aevo Vixisti, hoc nostrum munus habeto, Vale.