Latin
Commemoratio Professorum Burdigalensium, Section 18
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 14.18
Unproofread scanNot analysed yet
XVIII. Marcello Marcelli filio grammatico Narbonensi. Nec te Marcello genitum, Marcelle, silebo: Aspera quem genitrix urbe, domo pepulit. Sed fortuna potens cito reddidit omnia, et auxit. Amissam primum Narbo dedit patriam. Nobilis hic hospes Clarentius indole motus, Egregiam natam conjugio attribuit. Mox schola, et auditor multus, praetextaque pubes, Grammatici nomen, divitiasque dedit. Sed numquam jugem cursum fortuna secundat, Praesertim pravi nacta virum ingenii. Verum oneranda mihi non sunt: memoranda recepi Fata; sat est dictum, cuncta perisse simul. Non tamen et nomen, quo te non fraudo, receptum Inter Grammaticos praetenuis meriti.