# Opera quae exstant praefatunculae 14.18

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Commemoratio Professorum Burdigalensium, Section 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/14.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/14.18

XVIII. Marcello Marcelli filio grammatico Narbonensi. Nec te Marcello genitum, Marcelle, silebo: Aspera quem genitrix urbe, domo pepulit. Sed fortuna potens cito reddidit omnia, et auxit. Amissam primum Narbo dedit patriam. Nobilis hic hospes Clarentius indole motus, Egregiam natam conjugio attribuit. Mox schola, et auditor multus, praetextaque pubes, Grammatici nomen, divitiasque dedit. Sed numquam jugem cursum fortuna secundat, Praesertim pravi nacta virum ingenii. Verum oneranda mihi non sunt: memoranda recepi Fata; sat est dictum, cuncta perisse simul. Non tamen et nomen, quo te non fraudo, receptum Inter Grammaticos praetenuis meriti.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
