Latin
Commemoratio Professorum Burdigalensium, Section 2
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 14.2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Latinus Alcimus Alethius. rhetor. Nec me nepotes impii silentii Reum ciebunt, Alcime. Minusque dignum, non et oblitum ferent Tuae ministrum memoriae. Opponit unum quem viris prioribus Aetas recentis temporis. Palmae forensis, et Camenarum decus, Exemplar unum in litteris: Quas aut Athenis docta coluit Graecia, Aut Roma per Latium colit. Moresne fabor, et tenorem regulae, Adusque vitae terminum? Quod laude clarus, quod paratus litteris, Omnem refugisti ambitum t Te nemo gravior, vel fuit comis magis, Aut liberalis indigis; Danda salute, si forum res posceret; Studio docendi, si scholam. Vivent per omnem posterorum memoriam, Quos tu sacrae famae dabas. Et Julianum tu magis famae dabis, Quam sceptra, quae tenuit brevi. Sallustio plus conferent libri tui, Quam consulatus addidit. Morum tuorum, decoris, et facundiae Formam dedisti filiis. Ignosce, nostri laesus obsequio styli. Amoris hoc crimen tui est. Quod digna nequiens promere, officium colo. Injuriose sedulus. Quiesce placidus, et caduci corporis Damnum repende gloria.