Latin
Commemoratio Professorum Burdigalensium, Section 4
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 14.4
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Attius Patera Pater, rhetor. Aetate quamquam viceris doctos prius, Patera fandi nobilis: Tamen quod sevo floruisti proximo, Juvenisque te vidi senem, Honore moestae non carebis naeniae, Doctor potentum Rhetorum. Tu Bajocassis stirpe Druidarum satus, Si fama non fallit fidem, Beleni sacratum ducis e templo genus; Et inde vobis nomina: Tibi Paterae: sic ministros nuncupant Apollinaris mystici. Fratri, patrique nomen a Phoebo datum: Natoque de Delphis tuo. Doctrina nulli tanta in illo tempore, Cursusque tot fandi et rotae. Memor, disertus, lucida facundia, Canore, cultu praeditus, Salibus modestus felle nullo perlitis, Vini, cibique abstemius, Laetus, pudicus, pulcher; in senio quoque, ut Aquilae senectus, aut equi.