# Opera quae exstant praefatunculae 14.4

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Commemoratio Professorum Burdigalensium, Section 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/14.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/14.4

IV. Attius Patera Pater, rhetor. Aetate quamquam viceris doctos prius, Patera fandi nobilis: Tamen quod sevo floruisti proximo, Juvenisque te vidi senem, Honore moestae non carebis naeniae, Doctor potentum Rhetorum. Tu Bajocassis stirpe Druidarum satus, Si fama non fallit fidem, Beleni sacratum ducis e templo genus; Et inde vobis nomina: Tibi Paterae: sic ministros nuncupant Apollinaris mystici. Fratri, patrique nomen a Phoebo datum: Natoque de Delphis tuo. Doctrina nulli tanta in illo tempore, Cursusque tot fandi et rotae. Memor, disertus, lucida facundia, Canore, cultu praeditus, Salibus modestus felle nullo perlitis, Vini, cibique abstemius, Laetus, pudicus, pulcher; in senio quoque, ut Aquilae senectus, aut equi.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
