Latin
Commemoratio Professorum Burdigalensium, Section 7
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 14.7
Unproofread scanNot analysed yet
VII. Leontius grammaticus, cognomento Lascivus Qui colis laetos, hilarosque mores, Qui dies festos, joca, vota, ludum, Annuum functi memora Leonti i Nomine threnum. Iste LASCIVUS patiens vocari, Nomen indignum probitate vitae Abnuit numquam: quia gratum ad aures Esset amicas. Litteris tantum titulum assecutus, Quantus exili satis est cathedrae: Posset insertus numero ut videri Grammaticorum. Tu meae semper socius juventae, Pluribus quamvis cumulatus annis, Nunc quoque in nostris recales medullis, Blande Leonti: Et juvat tristi celebrare cura Flebilem cantum memoris querelae: Munus ingratum, tibi debitumque Carmine nostro.