Latin
Commemoratio Professorum Burdigalensium, Section 9
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 14.9
Unproofread scanNot analysed yet
IX. Jucundo, grammatico Burdigalensi, fratri Leontii. Et te, quem cathedram temere usurpasse loquuntur. Nomen Grammatici nec meruisse putant: Voce ciebo tamen, simplex, bone, amice, sodalis; Jucunde, hoc ipso chare magis studio, Quod quamvis impar nomen tam nobile amasti, Es meritos inter commemorande viros.