Latin
Epitaphia Heroum, Section 36
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 15.36
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVI. In tumulo hominis felicis. Sparge mero cineres, bene olenti et unguine nardi, Hospes, et adde rosis balsama puniceis. Perpetuum mihi ver agit illacrymabilis urna. Et commutavi saecula, non obii. Nulla mihi veteris perierunt gaudia vitae: Seu meminisse putes omnia, sive nihil.