# Opera quae exstant praefatunculae 15.36

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Epitaphia Heroum, Section 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/15.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/15.36

XXXVI. In tumulo hominis felicis. Sparge mero cineres, bene olenti et unguine nardi, Hospes, et adde rosis balsama puniceis. Perpetuum mihi ver agit illacrymabilis urna. Et commutavi saecula, non obii. Nulla mihi veteris perierunt gaudia vitae: Seu meminisse putes omnia, sive nihil.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
