Latin
Epitaphia Heroum, Section 38
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 15.38
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVIII. Ex sepulcro Latinae viae. Non nomen, non quo genitus, non unde, quid egi. Mutus in aeternum sum, cinis, ossa, nihil. Non sum, nec fueram: genitus tamen e nihilo sum, Mitte, nec exprobres singula, talis eris.