Latin
Tetrasticha, Section 12
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 17.12
Unproofread scanNot analysed yet
XII. Domitianus. Hactenus edideras dominos gens Flavia justos. Cur duo quae dederant, tertius eripuit? Vix tanti est habuisse illos, quia dona bonorum Sunt brevia. Aeternum, quae nocuere, dolent.