Latin
Tetrasticha, Section 5
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 17.5
Unproofread scanNot analysed yet
V. Claudius Caesar. Claudius irrisae privato in tempore vitae, In regno specimen prodidit ingenii. Libertina tamen, nuptarum et crimina passus, Non faciendo nocens, sed patiendo fuit.