Latin
Tetrasticha, Section 8
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 17.8
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Marcus Otho. Aemula polluto gesturus sceptra Neroni, Obruitur celeri raptus Otho exitio. Fine tamen laudandus erit: qui morte decora Hoc solum fecit nobile, quod periit.