Latin
Ordo Nobilium Urbium, Section 14
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 18.14.1
Unproofread scanNot analysed yet
XIV. Burdigala. Impia jamdudum condemno silentia, quod te, O patria, insignem Baccho, fluviisque, virisque, Moribus, ingeniisque hominum, procerumque senatu, Non inter primas memorem. Quasi conscius urbis Exiguae immeritas dubitem contingere laudes. Non pudor hinc nobis. Nec enim mihi barbara Rheni Ora, nec Arctoo domus est glacialis in Haemo. Burdigala est natale solum: clementia coeli Mitis ubi, et riguae larga indulgentia terrae; Ver longum, brumaeque breves, juga frondea subsunt Fervent aequoreos imitata fluenta meatus. Quadrua murorum species, sic turribus altis Ardua, ut aerias intrent fastigia nubes. Distinctas interne vias mirere, domorum Dispositum, et latas nomen servare plateas: Tum respondentes directa in compita portas, Per mediumque urbis fontani fluminis alveum. Quem pater Oceanus refluo cum impleverit aestu,