# Opera quae exstant praefatunculae 18.2

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Ordo Nobilium Urbium, Section 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/18.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/18.2

II. Constantinopolis, et Carthago. Constantinopoli assurgit Carthago priori, Non toto cessura gradu: quia tertia dici Fastidit, non ausa locum sperare secundum, Qui fuit ambarum. Vetus hanc opulentia praefert, Hanc fortuna recens. Fuit haec, subit ista, novisque Excellens meritis, veterem praestringit honorem: Et Constantino concedere cogit Elissam. Accusat Carthago deos jam plena pudoris, Nunc quoque si cedat, Romam vix passa priorem. Componat vestros fortuna antiqua tumores. Ite pares, tandem memores, quod numine divum Angustas mutastis opes et nomina: tu cum Byzantina Lygos, tu Punica Byrsa fuisti.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
