Latin
Ordo Nobilium Urbium, Section 3
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 18.3
Unproofread scanNot analysed yet
III. Antiochia, et Alexandria. Tertia Phoebeae lauri domus Antiochia, Vellet Alexandri si quarta Colonia poni. Ambarum locus unus: et has furor ambitionis In certamen agit. Vitiorum turbida vulgo Utraque, et amentis populi male sana tumultu. Haec Nilo munita quod est, penitusque repostis Insinuata locis, fecunda et tuta, superbit. Illa quod infidis opponitur aemula Persis. Et vos, ite pares: Macetumque attollite nomen. Magnus Alexander te condidit: illa Seleucum Nuncupat, ingenuum cujus fuit anchora signum, (Qualis inusta solet) generis nota certa. Per omnem Nam subolis seriem nativa cucurrit imago.