# Opera quae exstant praefatunculae 18.3

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Ordo Nobilium Urbium, Section 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/18.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/18.3

III. Antiochia, et Alexandria. Tertia Phoebeae lauri domus Antiochia, Vellet Alexandri si quarta Colonia poni. Ambarum locus unus: et has furor ambitionis In certamen agit. Vitiorum turbida vulgo Utraque, et amentis populi male sana tumultu. Haec Nilo munita quod est, penitusque repostis Insinuata locis, fecunda et tuta, superbit. Illa quod infidis opponitur aemula Persis. Et vos, ite pares: Macetumque attollite nomen. Magnus Alexander te condidit: illa Seleucum Nuncupat, ingenuum cujus fuit anchora signum, (Qualis inusta solet) generis nota certa. Per omnem Nam subolis seriem nativa cucurrit imago.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
