# Opera quae exstant praefatunculae 18.7

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Ordo Nobilium Urbium, Section 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/18.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/18.7

VII. Aquileia. Non erat iste locus: merito tamen aucta recenti, Nona inter claras Aquileia cieberis urbes, Itala ad Illyricos objecta colonia montes, Moenibus et portu celeberrima: sed magis illud Eminet, extremo quod te sub tempore legit, Solveret exacto cui sera piacula lustro Maximus, armigeri quondam sub nomine lixae. Felix, quae tanti spectatrix laeta triumphi Punisti Ausonio Rutupinum marte latronem.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
