Latin
LUDUS SEPTEM SAPIENTUM. Ausonius consul Latino Drepanio Pacato proconsuli
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 19.1
Unproofread scanNot analysed yet
Ignoscenda isthaec, an cognoscenda rearis; Attento, Drepani, perlege judicio. Aequanimus fiam te judice: sive legenda, Sive tegenda putes carmina, quae dedimus. Nam primum est meruisse tuum, Pacate, favorem: Proxima defensi cura pudoris erit. Possum ego censuram lectoris ferre severi: Et possum modica laude placere mihi. Novit equus plausae sonitum cervicis amare: Novit et intrepidus verbera lenta pati. Maeonio qualem cultum quaesivit Homero Censor Aristarchus, normaque Zenodoti. Pone obelos igitur spuriorum stigmata vatum. Palmas, non culpas esse putabo meas. Et correcta magis, quam condemnata vocabo, Apponet docti quae mihi lima viri. Interea arbitrii subiturus pondera tanti, Optabo, ut placeam: sin minus, ut lateam. Prologus. Septem sapientes, nomen quibus istud dedit Superior aetas, nec secuta sustulit,