# Opera quae exstant praefatunculae 19.11

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, LUDUS SEPTEM SAPIENTUM. Ausonius consul Latino Drepanio Pacato proconsuli. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/19.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/19.11

Thales. Milesius Thales sum; AQUAM qui principem Rebus creandis dixi, ut vates Pindarus. …………….. Dedere piscatores extractum mari. Namque hi jubente Delio me legerant: Quod ille munus hoc sapienti miserat. Ego recusans non recepi: at reddidi Ferendum ad alios, quos priores crederem. Dein per omnes septem sapientes viros Missum, ac remissum rursus ad me referunt. Ego receptum consecravi Apollini. Nam, si sapientem deligi Phoebus jubet, Non hominem quemquam, sed deum credi decet. Is igitur ego sum. Causa sed in scenam fuit Mihi prodeundi, quae duobus ante me: Assertor ut sententiae fierem meae. Ea displicebit; non tamen prudentibus, Quos docuit usus, et peritos reddidit Nos eyyuα, πάρεστt δ' &τη, dicimus: Latinum est, Sponde: noxia est praesto libi. Per mille possum currero exempla, ut probem Praedes vadesque poenitudinis reos. Sed nolo quemquam nominatim dicere. Sibi quisque vestrum dicat, et secum putet, Spondere quantis damno fuerit et malo. Gratum hoc officium maneat ambobus tamen. Pars plaudite ergo: pars offensi explaudite.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
