Latin
LUDUS SEPTEM SAPIENTUM. Ausonius consul Latino Drepanio Pacato proconsuli
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 19.13
Unproofread scanNot analysed yet
Pittaens. Mitylena oriundus Pittacus sum Lesbius, Γίγνωσκβ καιρόν, qui dixi Sententiam. Sed iste καιρός, tempus ut noris, monet: Et esse καιρόν, tempestivum quod vocant. Romana sic est vox, Venito in tempore: Vester quoque ille comicus Terentius, Rerum omnium primum esse tempus autumat, Ad Antiphilam quo venerat servus Dromo Nullo impeditam, temporis servans vicem. Reputate cuncti, quotiens offensam incidat, Spectata cui non fuerit opportunitas. Tempus me abire, ne molestus: plaudite.